HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT X: De hostia pro peccato animae

#Levit. IV

Cum autem peccabat per ignorantiam anima de populo terrae, offerebat capram immaculatam, eo modo quo alii, vel agnum; et fiebat de hac hostia eodem modo quo et de hirco principis. Si autem non poterat manus ejus invenire pecus, offerebat duos pullos turturis, vel columbae, quorum alter offerebatur Domino in holocaustum, alter erat sacerdotum, cujus tamen sanguis ad fundamentum altaris holocausti distillabatur, quia pro peccato erat. Quod si nec aviculas poterat invenire, offerebat similam, decimam partem ephi, nec mittebat in ea oleum, aut thus, quia pro peccato erat. Cujus memoriale sacerdos adolebat super altare; reliquum ipse habebat in munere.